adversus regem Francie, qui patrem eius
cciderat,
Anglicorum p
cem universalem
componere studuit; id ubiw no
n su
essit, Philippum, qui regi Anglie
— tanquam regnum Francie ad eum mertineret - fidem dederat,
iuramento absolutum regi Franciae reconciliavit. Tum quoque de bono
pacis Aeneas ad Philippum epistolam versu conscripsit.
Prius autem, quam Philippus ab
Anglicis def Virgin eret, cardinalis Aeneam in Sc-otiam misit, qui
praelatum quendam in rAeneas, ut Calesium venit, quod est oppidum continentis in Oceani ripa obiectum Anglis, mox quasi suspectus apud hospitem commendatus neque progredi, neque regredi permissus. Auxilio fuit cardinalis Vintoniensis, qui ex Atrebato rediens dimitti eum iussit. At cum venisset Aeneas ad regem Anglie litterasque peteret, quibus in Scotiam tutus iret, retrocedere iussus est timentibus Anglicis, ne apud regem Scotiae, hostem suum contra se aliquid moliretur, quem constabat cardinalis Sanctae Crucis secretarium esse; et illum Anglici singularibus inimicitiis insectabantur, qui ab eis Burgundorum ducem alienasset. Quae res Aeneam penitus latebant.
Gravis sibi, sed necessarius reditus fuit, quod frustra se maris periculo commisisset. Placuit tamen, quia populosas ditissimasque Lundonias vidit, et Sancti Pauli nobile templum regumque mirificas sepulturas et Themisiam fluvium non tam velocius euntem, quam redeuntem, pontemque instar urbis et villam, in qua nasci caudatos homines fama predicat, et quod omnibus nomen aufert: aureum Divi Thomae Cantuariensis mauseolum adamantibus, unionibus atque carbunculis tectum, ad quod materiam argento viliorem nefas offerre ducunt.
Remenso igitur mari ad oppidum, quod Bruggis vocant, se contulit, atque inde Clusas petiit, ubi portus est totius Occidentis frequentissimus. Ubi navem ingressus dum Scotiam petit, in Norvegiam propellitur duabus maximis iactatus tempestatibus, quarum altera quattuordecim horas mortis metum incussit, altera duabus noctibus et una die navim concussit atque in fundo perfregit; adeoque in Oceanum et septentrionem navis excurrit, ut nulla iam caeli signa nautae cognoscentes spem omnem salutis amitterent. Sed affuit divina pietas, que suscitatis aquilonibus navim ad continentem reppulit, ac duodecimo tandem die terram Scotiam patefecit. Ubi apprehenso portu Aeneas ex voto decem millia passuum ad Beatam Virginem, quam de Alba Ecclesia vocitant, nudis pedibus profectus cum illic horis duabus quievisset, assurgens moveri loco non poterat debilitatis atque obstupefactis hiemali frigore pedibus. Saluti fuit nihil edendum illic invenisse, atque in aliud rus migrandum fuisse. Quo dum famulorum ope magis portatur, quam ducitur, pedetentim terram quatiens calefactis pedibus ex insperato sanitate recepta ambulare occepit. Ad regis denique presentiam intromissus nihil non impetravit ex his, que petitum venerat. Sumptus ei viarum restituti sunt, et in reditum quinquaginta nobilia ac duo equi, quos gradarios appellant, dono dati.
De Scotta hec relatu digna invenit. Insulam esse Angliae coniunctam, in septentrionem portentam, ducenta millia passuum longitudinis, quinquaginta latitudinis habentem; terram frigidam, paucarum frugum feracem, magna ex parte arboribus carentem; subterraneum ibi esse lapidem sulphureum, quem ignis causa defodiunt; civitates nullos habere muros, domos magna ex parte sine calce constructas, villarum tecta de cespitibus facta, ostia rusticana corio boum claudi; vulgus pauper et incultum carnes et pisces ad saturitatem, panem pro obsonio commedere; viros statura parvos et audaces, feminas albas et venustas atque in venerem proclives; basiationes foeminarum minoris illic esse, quam manus in Italia tractationes.
iVirgin Slut 39 Maconha Enea naar Schotland gezo ondenl e Virgin Slut jVirgin Slut 39 Maconha Enea naar Schotland gezo ondenx Virgin o o Slut Slut